- TRIBUTA Comitia
- TRIBUTA Comitiaapud Romanos vocabantur, cum regionibus et locis, h. e. per Tribus suffragia Populus ferebat. A. Gell. l. 15. c. 27. Quumex generibus hominum suffragium ferebatur, Curiata: quum ex censu et aetate, Centuriata; quum ex regionibus et locis, Tributa dicebantur. Differebant a Curiatis, quae antiquissima fuêre, quod in illis simul vocarentur, qui eiusdem regionis erant, ut quisque suam diceret sententiam, in his vero singuli vocarentur, qui eiusdem Curiae erant. Itaque, si contigislet quosdam, qui nomina professi erant in aliqua Curia, domicilium mutare et in alterius Curiae locum commigrare, hi non cum iis, inter quos primum nomen suum professi erant, ad Comitia Curiata, sed cum vicinis suis eiusdem regionis seu Tribus, ad Tributa vocabantur. Aliud discrimen suppeditat Dionys. Halicarn. l. 10. ubi docet Curiata Comitia tum demum rata fuisle habita, ubi et Senatusconsultum praecessisset, num ad Populum id promulgari oporteret, suffragiis curiatim collectis, nullôque vitiô ex auguriis vel ostentis obnuntiatô: cum Tributa sine Senatus-Consulto vel Sacerdotum Regumque approbatu fierent, atque intra diem unum conficerentur. Vide Iac. Oiselium ICtum, in Notis in Gellium, l. 15. c. 27. Causae habendorum Comitiorum Tributorum fuêre quatuor generales: Prima, ad creandos minores Magistratus: Altera, ad Sacerdotes Collegiorum cooptandos: Tertia, ad Leges ferendas: Quarta, ad iudicium exercendum. Creabantur vero Comitiis his tribuni Pl. Aediles Curules, Triumviri capitales, Triumviri nocturni, Triumviri auro, argento, aere flando feriundo, Tribuni militum, et Quaestores. Item Praefecti Annonae, Quaesitores parricidii, Duumviri aedium sacrarum. Proconsules tandem,Propraetores et Proquaestores. Verbô, omnes minores Magistratus, qui singulis annis ad suum munus creabantur, Sacerdotes quod attinet, ante Legem Domitiam, solus Pontifex Max. Tributis Comitiis creabatur: postea vero Sacerdotum subrogandorum iure a Collegiis ad Populum translatô, etiam Pontifices, Augures, Feciales, Septemviri Epulonum et Quindecimviri sacris faciundis hisce Comitiis creari coepti, vide Nic. Grucchium, de Comitiis Rom. l. 2. Habuêre istiusmodi Comitia Tribuni Pleb. cum illa Tribunitia et Aedilitia, Consules, cum Quaestoria essent. Iidem Consules Sacerdotum quoque Comitia celebrabant, nempe postquam Lex Domitia observata est; Ante eam vero, Comitia Tributa, quae Pontifici Max. creando habebantur, ab uno quodam Pontifice haberi solita fuisse, discimus ex Livio, l. 25. Dicebant in illis sententias omnes cives Romani, quibus data erat Civitas cum iure suffragii: simul enim cum pleno iure Civitatis accipiebant Tribum, in qua suffragium ferrent, Liv. l. 38. et A. Gellius, l. 15. c. 27. Adeo ut non solum ii Cives Romani qui in Urbe ipsa habitârent, sed et illi, qui extra urbem in Italia degerent, sive municipes ii, sive coloni essent, postquam civitate cum suffragii iure essent donati, ius hoc exercendi haberent potestatem. Praeterea, oportebat Comitiis his adesse Magistratuum Candidatos; Item Diribitores, Custodes, Rogatores et Praecones, de quibus diximus passim. Locus iis non unus, sicuti Curiatis ac Centuriatis, destinatus erat; quia religio non erat, extrane an intra pomeria haberentur. Hinc reperimus, interdum in Campo Martio, interdum in Comitio, nonnumquam in Capitolio aliquando in pratis Flaminiis seu Circo Flaminio, illa coiisse: idque non nisi diebus Comitialibus; nisi quis nominatim, ut aliis etiam diebus cum pPopulo sibi agere liceret, legem tulislet, quemadmodum de Clodio Tribuno Pleb. docet Cicero, Orat. pro. Sestio. Et quidem Ordinarii Magistratus fere ad finem mensis Iulii ac principium Augusti crcabantur; et Tribunorum quidem Aediliumque Pleb. Comitia prima erant, tum Consularia etPraetoria; mox Aedilium Curulium, post Quaestorum et tandem Tribunorum militum, ut patet ex Ciceronis Ep. 1. l. 1. ad Atticum, Orat. 2. in Verr. et Dione, l. 39. qui simul docet, sicut alia Comitia, ita et haec. ante primam diei horam haberi non potuisle. Modus illa indicendi hic erat: Magistratus, qui ea habiturus erat, utplurimum trinundiô ante indicebat, teste Liviô passim: quemadmodum de Centuriatis alibi dictum. Habebantur autem non auspicatô, ut idem docet, et Dionys. l. 9. quod tamen non de omnibus auspiciis antelligendum. Cum enim tria auspiciorum eslent genera, Avium inspectio, de Caelo observatio et Tripudii animadversio: primumque ad Comitia Curiata et Centuriata, ultimum vero ad res gerendas pertineret; medium ad omnia Comitia, adeoque et Tributa, adhibebatur. Unde factum, ut, quô die de Caelo observatum eslet, Comitia haec non haberentur, Cicer. in Vatin. nisi ad legem aliquam ferendam, quam omnino Senatus pro temporis necessitate volebat perferri, ut nullâ ratione impediretur, Lator illius his legibus solveretur: sicuti de M. Aufidio Lurcone Tribuno Pleb. legimus, ut et P. Clodio. Itaque non captabantur auspicia, neque Augures Pullariive, ut in Magistratibus maioribus fieri solebat, adhibebantur. Ad ipsa vero Comitia quando Populus convenerat, concio habebatur a Magistratu eo, qui Comitia habebat; quâ de rebus tractandis verba ad Populum faciebat. Eâ peractâ Populus in suas quisque Tribus discedebat, tum sortitiones fiebant a Magistratu variae: Una erat ac prima omnium, in qua Tribu Latini suffragium ferrent; quod factum ante legem Iuliam latam; cum in nullam adhuc Tribum ascripti eslent. Altera fiebat, inter Tribus, quô scil. ordine quaeque illarum ferret suffragium: ad quam sortem peragendam omnium Tribuum nomina in cistellam quandam coniciebantur, primaque quae exibat Praerogativa dicebatur, et princeps dabat suffragium. Vide supra in hac voce. In Sacerdotum vero creatione, quia 17. tantum Tribus suffragium ferre poterant, idcirco 35. Tribuum nominibus in urnam coniectis, quae primae 17. prodibant, solum suffragabantur, reliquis exclusis. Prout itaque quaeque primum exierat, a Praecone ad suffragium ferendum vocabatur; quod quomodo factum sit, diximus in Suffragium. Vide plura hanc in rem praeter Auctores praefatos, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 15. 16. 17. 18. 19. 20. et Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.